texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,alterius dispar septenis fistula cannis.Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,incustoditae Pylios memorantur in agrosprocessisse boves. Videt has Atlantide Maianatus et arte sua silvis occultat abactas.Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illorure senex; Battum vicinia tota vocabant.Divitis hic saltus herbosaque pascua Neleinobiliumque greges custos servabat equarum.Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi“quisquis es, hospes” ait, “si forte armenta requirethaec aliquis, vidisse nega; neu gratia factonulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” —et dedit. Accepta voces has reddidit hospes:“Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”,et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire,mox redit, et versa pariter cum voce figura“rustice, vidisti siquas hoc limite” dixit“ire boves, fer opem furtoque silentia deme:iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.”At senior, postquam est merces geminata, “sub illismontibus” inquit “erunt”: et erant sub montibus illis.Risit Atlantiades et “me mihi, perfide, prodis?me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertitin durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,inque nihil merito vetus est infamia saxo.Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,Munychiosque volans agros gratamque Minervaedespectabat humum cultique arbusta Lycei.Illa forte die castae de more puellaevertice supposito festas in Palladis arcespura coronatis portabant sacra canistris.Inde revertentes deus adspicit ales iterquenon agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.Ut volucris visis rapidissima miluus extis,dum timet et densi circumstant sacra ministri,flectitur in gyrum nec longius audet abirespemque suam motis avidus circumvolat alis,sic super Actaeas agilis Cyllenius arces