incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,adspicit infantem “toto” que “salutifer orbicresce puer” dixit: “tibi se mortalia saepecorpora debebunt; animas tibi reddere ademptasfas erit; idque semel dis indignantibus aususposse dare hoc iterum flamma prohibebere avitaeque deo corpus fies exsangue, deusque,qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevisomnibus ut maneas nascendi lege creatus,posse mori cupies, tum cum cruciabere diraesanguine serpentis per saucia membra recepto;teque ex aeterno patientem numina mortisefficient, triplicesque deae tua fila resolvent.”Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imispectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,atque ita “praevertunt” inquit “me fata, vetorqueplura loqui, vocisque meae praecluditur usus.Non fuerant artes tanti, quae numinis iramcontraxere mihi; mallem nescisse futura.Iam mihi subduci facies humana videtur,iam cibus herba placet, iam latis currere campisimpetus est: in equam cognataque corpora vertor.Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.”Talia dicenti pars est extrema querellaeintellecta parum, confusaque verba fuerunt.Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur,sed simulantis equam, parvoque in tempore certosedidit hinnitus et bracchia movit in herbas.Tum digiti coeunt et quinos adligat unguesperpetuo cornu levis ungula, crescit et oriset colli spatium, longae pars maxima pallaecauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,in dextras abiere iubas: pariterque novata estet vox et facies nomen quoque monstra dedere.Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magniiussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.Illud erat tempus, quo te pastoria pellis