et pariter vultusque deo plectrumque colorqueexcidit. Utque animus tumida fervebat ab ira,arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcumtendit et illa suo totiens cum pectore iunctaindevitato traiecit pectora telo.Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferrocandida puniceo perfudit membra cruore,et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.”Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit.Corpus inane animae frigus letale secutum est.Paenitet heu sero poenae crudelis amantem,seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;odit avem, per quam crimen causamque dolendiscire coactus erat, nec non arcumque manumqueodit, cumque manu temeraria tela sagittasconlapsamque fovet seraque ope vincere fatanititur et medicas exercet inaniter artes.Quae postquam frustra temptata, rogumque pararividit et arsuros supremis ignibus artus,tum vero gemitus (neque enim caelestia tingiora licet lacrimis) alto de corde petitosedidit, haud aliter quam cum spectante iuvencalactentis vituli, dextra libratus ab auretempora discussit claro cava malleus ictu.Ut tamen ingratos in pectora fudit odoreset dedit amplexus iniustaque iusta peregit,non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdemsemina, sed natum flammis uteroque parentiseripuit geminique tulit Chironis in antrum;sperantemque sibi non falsae praemia linguaeinter aves albas vetuit consistere corvum.Semifer interea divinae stirpis alumnolaetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.Ecce venit rutilis umeros protecta capillisfilia Centauri, quam quondam nympha Chariclofluminis in rapidi ripis enixa vocavitOcyroen. Non haec artes contenta paternasedidicisse fuit: fatorum arcana canebat.Ergo ubi vaticinos concepit mente furores