Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenassontibus impono, sic est mea magna potestas.Vindicet antiquam faciem vultusque ferinosdetrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.Cur non et pulsa ducit Iunone meoquecollocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?At vos si laesae tangit contemptus alumnae,gurgite caeruleo septem prohibete trionessideraque in caelo, stupri mercede, receptapellite, ne puro tingatur in aequore paelex.”Di maris adnuerant: habili Saturnia curruingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,corve loquax, subito nigrantes versus in alas.Nam fuit haec quondam niveis argentea pennisales ut aequaret totas sine labe columbasnec servaturis vigili Capitolia vocecederet anseribus nec amanti flumina cycno.Lingua fuit damno; lingua faciente loquaciqui color albus erat, nunc est contrarius albo.Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,dum vel casta fuit vel inobservata. Sed alessensit adulterium Phoebeius, utque latentemdetegeret culpam, non exorabilis index,ad dominum tendebat iter. Quem garrula motisconsequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,auditaque viae causa “non utile carpis”inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae.Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodamPallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,clauserat Actaeo texta de vimine cistavirginibusque tribus gemino de Cecrope natiset legem dederat, sua ne secreta viderent.Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sororesAglauros nodosque manu diducit, et intus