ora Iovi lato fieri deformia rictu.Neve preces animos et verba precantia flectantposse loqui eripitur; vox iracunda minaxqueplenaque terroris rauco de gutture fertur.Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,adsiduoque suos gemitu testata doloresqualescumque manus ad caelum et sidera tollitingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.A quotiens, sola non ausa quiescere silva,ante domum quondamque suis erravit in agris!A quotiens per saxa canum latratibus acta estvenatrixque metu venantum territa fugit!Saepe feris latuit visis, oblita quid esset,ursaque conspectos in montibus horruit ursospertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis,Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptosnexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,incidit in matrem; quae restitit Arcade visoet cognoscenti similis fuit. Ille refugitinmotosque oculos in se sine fine tenentemnescius extimuit propiusque accedere aventivulnifico fuerat fixurus pectora telo.Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasquesustulit, et celeri raptos per inania ventoimposuit caelo vicinaque sidera fecit.Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelexfulsit et ad canam descendit in aequora TethynOceanumque senem, quorum reverentia movitsaepe deos, causamque viae scitantibus infit:“Quaeritis, aetheriis quare regina deorumsedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum.Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,nuper honoratas summo, mea vulnera, caelovideritis stellas illic, ubi circulus axemultimus extremum spatioque brevissimus ambit.Est vero, cur quis Iunonem laedere nolitoffensamque tremat, quae prosum sola nocendo?O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!