deposuit radios propiusque accedere iussit;amplexuque dato “nec tu meus esse negaridignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus.Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illudme tribuente feras. Promissis testis adestodis iuranda palus, oculis incognita nostris.”Vix bene desierat, currus rogat ille paternosinque diem alipedum ius et moderamen equorum.Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterqueconcutiens inlustre caput “temeraria” dixitvox mea facta tua est. Utinam promissa liceretnon dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istismunera conveniant nec tam puerilibus annis.Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.Plus etiam, quam quod superis contingere possit,nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,non tamen ignifero quisquam consistere in axeme valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?Ardua prima via est et qua vix mane recentesenitantur equi: medio est altissima caelo,unde mare et terras ipsi mihi saepe viderefit timor, et pavida trepidat formidine pectus.Ultima prona via est et eget moderamine certo:tunc etiam quae me subiectis excipit undis,ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.Adde quod adsidua rapitur vertigine caelumsideraque alta trahit celerique volumine torquet.Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincitimpetus, et rapido contrarius evehor orbi.Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatisobvius ire polis, ne te citus auferat axis?Forsitan et lucos illic urbesque deorumconcipias animo delubraque ditia donisesse? per insidias iter est formasque ferarum.Utque viam teneas nulloque errore traharis,per tamen adversi gradieris cornua tauri