At pater omnipotens ingentia moenia caelicircuit et ne quid labefactum viribus igniscorruat explorat. Quae postquam firma suiqueroboris esse videt terras hominumque laboresperspicit. Arcadiae tamen est impensior illicura suae: fontes et nondum audentia labiflumina restituit dat terrae gramina, frondesarboribus, laesasque iubet revirescere silvas.Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrinahaesit et accepti caluere sub ossibus ignes.Non erat huius opus lanam mollire trahendonec positu variare comas; ubi fibula vestem,vitta coercuerat neglectos alba capillos,et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ullagratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.Ulterius medio spatium sol altus habebat,cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.Exuit hic umero pharetram lentosque retenditarcus, inque solo, quod texerat herba, iacebatet pictam posita pharetram cervice premebat.Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,“hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,“aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”Protinus induitur faciem cultumque Dianaeatque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,in quibus es venata iugis?” De caespite virgose levat et “salve numen, me indice”, dixit“audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,et sibi praeferri se gaudet et oscula iungitnec moderata satis nec sic a virgine danda.Qua venata foret silva, narrare parantemimpedit amplexu, nec se sine crimine prodit.Illa quidem contra, quantum modo femina possit(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !),illa quidem pugnat: sed quem superare puella,quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victorIuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.Unde pedem referens paene est oblita pharetramtollere cum telis et quem suspenderat arcum.