“Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,“parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.iamque vale” —cortex in verba novissima venit.Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescuntde ramis electra novis, quae lucidus amnisexcipit et nuribus mittit gestanda Latinis.Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)imperio ripas virides amnemque querellisEridanum implerat silvamque sororibus auctam,cum vox est tenuata viro, canaeque capillosdissimulant plumae, collumque a pectore longeporrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Ioviquecredit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:stagna petit patulosque lacus, ignemque perosusquae colat elegit contraria flumina flammis.Squalidus interea genitor Phaethontis et expersipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,datque animum in luctus; et luctibus adicit iramofficiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevisors mea principiis fuit inrequieta, pigetqueactorum sine fine mihi, sine honore, laborum.Quilibet alter agat portantes lumina currus!Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,orbatura patres aliquando fulmina ponat.Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”Talia dicentem circumstant omnia Solemnumina, neve velit tenebras inducere rebus,supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignesexcusat precibusque minas regaliter addit.Conligit amentes et adhuc terrore paventesPhoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.