fertur, ut interdum de caelo stella serenoetsi non cecidit, potuit cecidisse videri.Quem procul a patria diverso maximus orbeexcipit Eridanus fumantiaque abluit ora.Naïdes Hesperiae trifida fumantia flammacorpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.Nam pater obductos, luctu miserabilis aegrocondiderat vultus: et, si modo credimus, unumisse diem sine sole ferunt: incendia lumenpraebebant aliquisque malo fuit usus in illo.At Clymene postquam dixit quaecumque fueruntin tantis dicenda malis, lugubris et amenset laniata sinus totum percensuit orbem,exanimesque artus primo, mox ossa requirensrepperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),incubuitque loco nomenque in marmore lectumperfudit lacrimis et aperto pectore fovit.Nec minus Heliades lugent et inania mortimunera dant lacrimas, et caesae pectora palmisnon auditurum miseras Phaethonta querellasnocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.Luna quater iunctis implerat cornibus orbem:illae more suo (nam morem fecerat usus)plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororummaxima, cum vellet terra procumbere, questa estderiguisse pedes. Ad quam conata venirecandida Lampetie subita radice retenta est.Tertia cum crinem manibus laniare pararet,avellit frondes; haec stipite crura teneri,illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,perque gradus uterum pectusque umerosque manusqueambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?Non satis est; truncis avellere corpora temptat,et teneros manibus ramos abrumpit; at indesanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.