igne perire tuo clademque auctore levare.Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo”(presserat ora vapor): “tostos en adspice crinesinque oculis tantum, tantum super ora favillae.Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honoremofficiique refers, quod adunci vulnera aratrirastrorumque fero totoque exerceor anno,quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,humano generi, vobis quoque tura ministro?Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,quid meruit frater? cur illi tradita sorteaequora decrescunt et ab aethere longius absunt?Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,at caeli miserere tui. Circumspice utrumque,fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,atria vestra ruent. Atlas en ipse laboratvixque suis umeris candentem sustinet axem.Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,siquid adhuc superest, et rerum consule summae.”Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporemulterius potuit nec dicere plura: suumquerettulit os in se propioraque manibus antra.At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fatointeritura gravi, summam petit arduus arcem,unde solet nubes latis inducere terris,unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.Sed neque quas posset terris inducere nubestunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.Intonat et dextra libratum fulmen ab auremisit in aurigam pariterque animaque rotisqueexpulit et saevis compescuit ignibus ignes.Consternantur equi et saltu in contraria factocolla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.Illic frena iacent, illic temone revulsusaxis, in hac radii fractarum parte rotarum,sparsaque sunt late laceri vestigia currus.At Phaethon rutilos flamma populante capillos,volvitur in praeceps longoque per aera tractu