Nec sortita loco distantes flumina ripastuta manent: mediis Tanais fumavit in undisPeneusque senex Teuthranteusque Caicuset celer Ismenos cum Phegiaco Erymanthoarsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.Arsit et Euphrates Babylonius, arsit OrontesThermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent,quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,et quae Maeonias celebrabant carmine ripasflumineae volucres, medio caluere Caystro.Nilus in extremum fugit perterritus orbemocculuitque caput, quod adhuc latet: ostia septempulverulenta vacant, septem sine flumine valles.Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccatHesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimislumen et infernum terret cum coniuge regem.Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenaequod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor,exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.Ima petunt pisces, nec se super aequora curvitollere consuetas audent delphines in auras;corpora phocarum summo resupina profundoexanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama estDoridaque et natas tepidis latuisse sub antris.Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultuexserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,inter aquas pelagi contractosque undique fontes,qui se condiderant in opacae viscera matris,sustulit oppressos collo tenus arida vultusopposuitque manum fronti magnoque tremoreomnia concutiens paulum subsedit et infraquam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:“Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,summe deum? liceat periturae viribus ignis