Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possentSolis equi, solitaque iugum gravitate carebat;utque labant curvae iusto sine pondere navesperque mare instabiles nimia levitate feruntur,sic onere adsueto vacuus dat in aera saltussuccutiturque alte similisque est currus inani.Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquuntquadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas,nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.Tum primum radiis gelidi caluere trioneset vetito frustra temptarunt aequore tingi,quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,frigore pigra prius nec formidabilis ulli,incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.Ut vero summo despexit ab aethere terrasinfelix Phaethon penitus penitusque iacentes,palluit et subito genua intremuere timore,suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,iam cognosse genus piget et valuisse rogando,iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut actapraecipiti pinus borea, cui victa remisitfrena suus rector, quam dis votisque reliquit.Quid faciat? multum caeli post terga relictum,ante oculos plus est! animo metitur utrumque,et modo quos illi fatum contingere non est,prospicit occasus, interdum respicit ortus:quidque agat ignarus stupet et nec frena remittitnec retinere valet nec nomina novit equorum.Sparsa quoque in vario passim miracula caelovastarumque videt trepidus simulacra ferarum.Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcusscorpius et cauda flexisque utrimque lacertisporrigit in spatium signorum membra duorum.Hunc puer ut nigri madidum sudore venenivulnera curvata minitantem cuspide vidit,mentis inops gelida formidine lora remisit.