Regia Solis erat sublimibus alta columnis,clara micante auro flammasque imitante pyropo:cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,argenti bifores radiabant lumine valvae.Materiam superabat opus: nam Mulciber illicaequora caelarat medias cingentia terras,terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.Caeruleos habet unda deos, Tritona canorumProteaque ambiguum, balaenarumque prementemAegaeona suis inmania terga lacertis,Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,pars in mole sedens virides siccare capillos,pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,non diversa tamen, qualem decet esse sororum.Terra viros urbesque gerit silvasque ferasquefluminaque et nymphas et cetera numina ruris.Haec super imposita est caeli fulgentis imagosignaque sex foribus dextris totidemque sinistris.Quo simul acclivi Clymeneia limite prolesvenit et intravit dubitati tecta parentis,protinus ad patrios sua fert vestigia vultusconsistitque procul: neque enim propiora ferebatlumina. Purpurea velatus veste sedebatin solio Phoebus claris lucente smaragdis.A dextra laevaque Dies et Mensis et AnnusSaeculaque et positae spatiis aequalibus HoraeVerque novum stabat cinctum florente corona,stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.Inde loco medius rerum novitate paventemSol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit“quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti,progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”Ille refert “o lux inmensi publica mundi,Phoebe pater, si das usum mihi nominis huiusnec falsa Clymene culpam sub imagine celat,pignera da, genitor, per quae tua vera propagocredar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”Dixerat: at genitor circum caput omne micantes