Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensitemisitque sinu: luna volat altius illa,flammiferumque trahens spatioso limite crinemstella micat natique videns bene facta fateturesse suis maiora et vinci gaudet ab illo.Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,libera fama tamen nullisque obnoxia iussisinvitum praefert unaque in parte repugnat:sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus,Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arcestemperat aetherias et mundi regna triformis,terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et igniscesserunt, dique Indigetes genitorque Quirineurbis et invicti genitor Gradive Quirini,Vestaque Caesareos inter sacrata penates,et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,quosque alios vati fas appellare piumque est:tarda sit illa dies et nostro serior aevo,qua caput Augustum, quem temperat, orbe relictoaccedat caelo faveatque precantibus absens!Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignisnec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huiusius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:parte tamen meliore mei super alta perennisastra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,quaque patet domitis Romana potentia terris,ore legar populi, perque omnia saecula fama,siquid habent veri vatum praesagia, vivam.