suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,Armeniae tigres iracundique leonescumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.Heu quantum scelus est in viscera viscera condicongestoque avidum pinguescere corpore corpusalteriusque animantem animantis vivere leto!Scilicet in tantis opibus, quas optima matrumterra parit, nil te nisi tristia mandere saevovulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,nec, nisi perdideris alium, placare voraciset male morati poteris ieiunia ventris?At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,fetibus arboreis et, quas humus educat, herbisfortunata fuit nec polluit ora cruore.Tunc et aves tutae movere per aera pennas,et lepus impavidus mediis erravit in arvis,nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudemplenaque pacis erant. Postquam non utilis auctorvictibus invidit, quisquis fuit ille, deorumcorporeasque dapes avidam demersit in alvum,fecit iter sceleri, primoque e caede ferarumincaluisse potest maculatum sanguine ferrum(idque satis fuerat), nostrumque petentia letumcorpora missa neci salva pietate fatemur:sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.Longius inde nefas abiit, et prima putaturhostia sus meruisse mori, quia semina pandoeruerit rostro spemque interceperit anni.Vite caper morsa Bacchi mactatus ad arasdicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus!Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendosnatum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,mollia quae nobis vestras velamina lanaspraebetis vitaque magis quam morte iuvatis?Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,innocuum, simplex, natum tolerare labores?