Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum,nata, movere paras? Intres licet ipsa sororumtecta trium: cernes illic molimine vastoex aere et solido rerum tabularia ferro,quae neque concussum caeli neque fulminis iramnec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.Invenies illic incisa adamante perennifata tui generis: legi ipse animoque notaviet referam, ne sis etiamnum ignara futuri.Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.Ut deus accedat caelo templisque colatur,tu facies natusque suus, qui nominis heresimpositum feret unus onus caesique parentisnos in bella suos fortissimus ultor habebit.Illius auspiciis obsessae moenia pacemvicta petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum.Emathiique iterum madefient caede Philippi,et magnum Siculis nomen superabitur undis,Romanique ducis coniunx Aegyptia taedaenon bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,servitura suo Capitolia nostra Canopo.Quid tibi barbariem, gentesque ab utroque iacentesoceano numerem? Quodcumque habitabile tellussustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!Pace data terris animum ad civilia vertetiura suum legesque feret iustissimus auctorexemploque suo mores reget inque futuritemporis aetatem venturorumque nepotumprospiciens prolem sancta de coniuge natamferre simul nomenque suum curasque iubebit,nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos,aetherias sedes cognataque sidera tanget.Hanc animam interea caeso de corpore raptamfac iubar, ut semper Capitolia nostra forumquedivus ab excelsa prospectet Iulius aede.”Vix ea fatus erat, media cum sede senatusconstitit alma Venus, nulli cernenda, suiqueCaesaris eripuit membris neque in aera solvipassa recentem animam caelestibus intulit astris.