quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.Solane semper ero iustis exercita curis,quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,nunc male defensae confundant moenia Troiae,quae videam natum longis erroribus actumiactarique freto sedesque intrare silentumbellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordordamna mei generis? Timor hic meminisse priorumnon sinit: en acui sceleratos cernitis enses?Quos prohibete, precor, facinusque repellite, nevecaede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!”Talia nequiquam toto Venus anxia caeloverba iacit superosque movet, qui rumpere quamquamferrea non possunt veterum decreta sororum,signa tamen luctus dant haud incerta futuri.Arma ferunt inter nigras crepitantia nubesterribilesque tubas auditaque cornua caelopraemonuisse nefas; solis quoque tristis imagolurida sollicitis praebebat lumina terris.Saepe faces visae mediis ardere sub astris,saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atrasparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,mille locis lacrimavit ebur, cantusque ferunturauditi sanctis et verba minantia lucis.Victima nulla litat magnosque instare tumultusfibra monet, caesumque caput reperitur in extis.Inque foro circumque domos et templa deorumnocturnos ululasse canes umbrasque silentumerravisse ferunt motamque tremoribus urbem.Non tamen insidias venturaque vincere fatapraemonitus potuere deum, strictique ferunturin templum gladii; neque enim locus ullus in urbead facinus diramque placet nisi curia, caedem.Tum vero Cytherea manu percussit utraquepectus et Aeneaden molitur condere nube,qua prius infesto Paris est ereptus Atridaeet Diomedeos Aeneas fugerat enses.