puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasqueLavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.Huc omnis populi passim matrumque patrumqueobvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.Quaque per adversas navis cita ducitur undas,tura super ripas aris ex ordine factisparte ab utraque sonant et odorant aera fumis,ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.Iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:erigitur serpens summoque acclinia malocolla movet sedesque sibi circumspicit aptas.Scinditur in geminas partes circumfluus amnis(Insula nomen habet), laterumque a parte duorumporrigit aequales media tellure lacertos.Huc se de Latia pinu Phoebeius anguiscontulit et finem, specie caeleste resumpta,luctibus imposuit venitque salutifer urbi.Hic tamen accessit delubris advena nostris:Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaquepraecipuum non bella magis finita triumphisresque domi gestae properataque gloria rerumin sidus vertere novum stellamque comantem,quam sua progenies; neque enim de Caesaris actisullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:scilicet aequoreos plus est domuisse Britannosperque papyriferi septemflua flumina Nilivictrices egisse rates Numidasque rebellesCinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentemnominibus Pontum populo adiecisse Quiriniet multos meruisse, aliquos egisse triumphos,quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerumhumano generi, superi, favistis abunde!Ne foret hic igitur mortali semine cretus,ille deus faciendus erat. Quod ut aurea viditAeneae genetrix, vidit quoque triste pararipontifici letum et coniurata arma moveri,palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis“adspice” dicebat, “quanta mihi mole parenturinsidiae quantaque caput cum fraude petatur,