verba tamen vulgi vox eminet una “quis ille est?”,et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.Rursus ad hos Cipus “quem poscitis” inquit, “habetis”et dempta capiti, populo prohibente, coronaexhibuit gemino praesignia tempora cornu.Demisere oculos omnes gemitumque dedereatque illud meritis clarum (quis credere possit?)inviti videre caput; nec honore carereulterius passi, festam imposuere coronam.At proceres, quoniam muros intrare vetaris,ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,quantum depresso subiectis bubus aratrocomplecti posses ad finem lucis ab ortu,cornuaque aeratis miram referentia formampostibus insculpunt, longum mansura per aevum.Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)unde Coroniden circumflua Thybridis altiinsula Romuleae sacris adiecerit urbis.Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.Funeribus fessi postquam mortalia cernunttemptamenta nihil, nihil artes posse medentum,auxilium caeleste petunt mediamque tenentesorbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,utque salutifera miseris succurrere rebussorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrasintremuere simul, cortinaque reddidit imohanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:“Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,et pete nunc propiore loco! nec Apolline vobis,qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.Ite bonis avibus prolemque accersite nostram!”Iussa dei prudens postquam accepere senatus,quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,quique petant ventis Epidauria litora mittunt.Quae simul incurva missi tetigere carina,concilium Graiosque patres adiere, darentque,oravere, deum, qui praesens funera gentis