esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnansrestitit, ut victor domito veniebat ab hoste,ad caelumque manus et eodem lumina tollens“quiquid” ait, “superi, monstro portenditur isto,seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,sive minax, mihi sit!” viridique e caespite factasplacat odoratis herbosas ignibus arasvinaque dat pateris mactatarumque bidentum,quid sibi significent, trepidantia consulit exta.Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,magna quidem rerum molimina vidit in illis,non manifesta tamen. Cum vero sustulit acrea pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,“rex” ait, “o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisquehic locus et Latiae parebunt cornibus arces.Tu modo rumpe moras portasque intrare patentesadpropera! sic fata iubent; namque urbe receptusrex eris et sceptro tutus potiere perenni.”Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbisavertens faciem “procul a! procul omina” dixit“talia di pellant! Multoque ego iustius aevumexsul agam, quam me videant Capitolia regem!”Dixit et extemplo populumque gravemque senatumconvocat, ante tamen pacali cornua laurovelat; et aggeribus factis a milite fortiinsistit priscosque deos e more precatus“est” ait “hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam:cornua fronte gerit. Quem vobis indicat augur,si Romam intrarit, famularia iura daturum.Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illonemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites,vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis,aut finite metum fatalis morte tyranni!”Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctusaequorei faciunt, siquis procul audiat illos,tale sonat populus; sed per confusa frementis