ossa gravem dare fracta sonum fessamque videresexhalari animam nullasque in corpore partes,noscere quas posses; unumque erat omnia vulnus.Num potes aut audes cladi componere nostrae,nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regnaet lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,nec nisi Apollineae valido medicamine prolisreddita vita foret; quam postquam fortibus herbisatque ope Paeonia Dite indignante recepi,tum mihi, ne praesens augerem muneris huiusinvidiam, densas obiecit Cynthia nubes,utque forem tutus possemque impune videri,addidit aetatem nec cognoscenda reliquitora mihi Cretenque diu dubitavit habendamtraderet an Delon: Delo Creteque relictishic posuit nomenque simul, quod possit equorumadmonuisse, iubet deponere, “qui” que “fuistiHippolytus” dixit, “nunc idem Virbius esto!”Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unusnumine sub dominae lateo atque accenseor illi.”Non tamen Egeriae luctus aliena levaredamna valent, montisque iacens radicibus imisliquitur in lacrimas, donec pietate dolentismota soror Phoebi gelidum de corpore fontemfecit et aeternas artus tenuavit in undas.Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natushaud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus aratorfatalem glaebam mediis adspexit in arvissponte sua primum nulloque agitante moveri,sumere mox hominis terraeque amittere formamoraque venturis aperire recentia fatis(indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscamedocuit gentem casus aperire futuros);utve Palatinis haerentem collibus olimcum subito vidit frondescere Romulus hastam,quae radice nova, non ferro stabat adactoet iam non telum, sed lenti viminis arbornon exspectatas dabat admirantibus umbras;aut sua fluminea cum vidit Cipus in undacornua (vidit enim) falsamque in imagine credens