deflevere Numam; nam coniunx urbe relictavallis Aricinae densis latet abdita silvissacraque Oresteae gemitu questuque Dianaeimpedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,ne faceret, monuere et consolantia verbadixerunt. Quotiens flenti Theseius heros“siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querendasola tua est; similes aliorum respice casus:mitius ista feres, utinamque exempla dolentemnon mea te possent relevare! Sed et mea possunt.Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aurescredulitate patris, sceleratae fraude novercaeoccubuisse neci: mirabere, vixque probabo,sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondamtemptatum frustra patrium temerare cubile,quod voluit, voluisse, infelix crimine verso(indiciine metu magis offensane repulsae?)damnavit, meritumque nihil pater eicit urbehostilique caput prece detestatur euntis.Pittheam profugo curru Troezena petebam,iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarumin montis speciem curvari et crescere visuset dare mugitus summoque cacumine findi.Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,pectoribusque tenus molles erectus in aurasnaribus et patulo partem maris evomit ore.Corda pavent comitum. Mihi mens interrita mansitexsiliis contenta suis: cum colla ferocesad freta convertunt adrectisque auribus horrentquadrupedes monstrique metu turbantur et altispraecipitant currum scopulis; ego ducere vanafrena manu spumis albentibus oblita luctoret retro lentas tendo resupinus habenas.Nec vires tamen has rabies superasset equorum.ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.Excutior curru, lorisque tenentibus artusviscera viva trahi nervosque in stipe teneri,membra rapi partim, partim reprensa relinqui,