sed dominam rerum de sanguine natus Iuliefficiet; quo cum tellus erit usa, fruenturaetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.”Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneaemente memor refero, cognataque moenia laetorcrescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.Ne tamen oblitis ad metam tendere longeexspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,verum etiam volucres animae sumus inque ferinaspossumus ire domos pecudumque in corpora condi,corpora, quae possunt animas habuisse parentumaut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobisaut hominum certe, tuta esse et honesta sinamusneve Thyesteis cumulemus viscera mensis!Quam male consuescit, quam se parat ille cruoriimpius humano, vituli qui guttura cultrorumpit et inmotas praebet mugitibus aures,aut qui vagitus similes puerilibus haedumedentem iugulare potest, aut alite vesci,cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istisad plenum facinus? Quo transitus inde paratur?Bos aret aut mortem senioribus imputet annis,horriferum contra borean ovis arma ministret,ubera dent saturae manibus pressanda capellae!Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosastollite nec volucrem viscata fallite virga,nec formidatis cervos includite pennis,nec celate cibis uncos fallacibus hamos!Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!”Talibus atque aliis instructum pectora dictisin patriam remeasse ferunt ultroque petitumaccepisse Numam populi Latiaris habenas.Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenissacrificos docuit ritus gentemque ferociadsuetam bello pacis traduxit ad artes.Qui postquam senior regnumque aevumque peregit,exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque