Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,his damnare reos, illis absolvere culpa;tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omniscalculus inmitem demittitur ater in urnam.Quae simul effudit numerandos versa lapillos,omnibus e nigro color est mutatus in album,candidaque Herculeo sententia numine factasolvit Alemoniden. Grates agit ille parentiAmphitryoniadae, ventisque faventibus aequornavigat Ionium, Sallentinumque Neretumpraeterit et Sybarin Crimisenque et Iapygis arva;vixque pererratis, quae spectant litora, terris,invenit Aesarei fatalia fluminis oranec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonisossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terracondidit et nomen tumulati traxit in urbem.”Talia constabat certa primordia famaesse loci positaeque Italis in finibus urbis.Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat unaet Samon et dominos odioque tyrannidis exsulsponte erat, isque, licet caeli regione remotos,mente deos adiit et quae natura negabatvisibus humanis, oculis ea pectoris hausit,cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,in medium discenda dabat coetusque silentumdictaque mirantum magni primordia mundiet rerum causas et, quid natura, docebat,quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,Iuppiter an venti discussa nube tonarent,quid quateret terras, qua sidera lege mearent —et quodcumque latet; primusque animalia mensisarguit imponi, primus quoque talibus oradocta quidem solvit, sed non et credita, verbis:“Parcite, mortales, dapibus temerare nefandiscorpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramospondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flammamollirique queant; nec vobis lacteus umoreripitur, nec mella thymi redolentia flore:prodiga divitias alimentaque mitia tellus