corpore de patrio parvum phoenica renasci.Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,ponderibus nidi ramos levat arboris altaefertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum,perque leves auras Hyperionis urbe potitusante fores sacras Hyperionis aede reponit.Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,alternare vices et quae modo femina tergopassa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,vertitur in lapides et congelat aere tacto.Sic et curalium quo primum contigit aurastempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelosaequore tinget equos, quam consequar omnia verbisin species translata novas: sic tempora verticernimus atque illas adsumere robora gentes,concidere has. Sic magna fuit censuque virisqueperque decem potuit tantum dare sanguinis annos,nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinaset pro divitiis tumulos ostendit avorum.Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,Appenninigenae quae proxima Thybridis undismole sub ingenti rerum fundamina ponit:haec igitur formam crescendo mutat et olimimmensi caput orbis erit. Sic dicere vatesfaticinasque ferunt sortes quantumque recordor,dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,Priamides Helenus flenti dubioque salutis:“Nate dea, si nota satis praesagia nostraementis habes, non tota cadet te sospite Troia!Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et unaPergama rapta feres, donec Troiaeque tibiqueexternum patrio contingat amicius arvum.Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.Hanc alii proceres per saecula longa potentem,