nonne vides, quaecumque mora fluidoque calorecorpora tabescunt, in parva animalia verti?I quoque, delectos mactatos obrue tauros(cognita res usu) de putri viscere passimflorilegae nascuntur apes, quae more parentumrura colunt operique favent in spemque laborant;pressus humo bellator equus crabronis origo est;concava litoreo si demas bracchia cancro,cetera supponas terrae, de parte sepultascorpius exibit caudaque minabitur unca;quaeque solent canis frondes intexere filisagrestes tineae (res observata colonis)ferali mutant cum papilione figuram.Semina limus habet virides generantia ranas,et generat truncas pedibus, mox apta natandocura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,posterior superat partes mensura priores.Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,sed male viva caro est: lambendo mater in artusfingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit.Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetusmelliferarum apium sine membris corpora nasciet serosque pedes serasque adsumere pennas?Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,armigerumque Iovis Cythereiadasque columbaset genus omne avium mediis e partibus ovi,ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,mutari credant humanas angue medullas.Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt:una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales.Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,sed turis lacrimis et suco vivit amomi.Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae,ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmaeunguibus et puro nidum sibi construit ore.Quo simul ac casias et nardi lenis aristasquassaque cum fulva substravit cinnama murra,se super imponit finitque in odoribus aevum.Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,