Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,vina fugit gaudetque meris abstemius undis,seu vis est in aqua calido contraria vino,sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,Proetidas attonitas postquam per carmen et herbaseripuit furiis, purgamina mentis in illasmisit aquas odiumque meri permansit in undis.Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis;quem quicumque parum moderato gutture traxit,haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores),ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.Sic alias aliasque lacus et flumina viresconcipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis,nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argoundarum sparsas Symplegadas elisarum,quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetneignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.Nam sive est animal tellus et vivit habetquespiramenta locis flammam exhalantia multis,spirandi mutare vias, quotiensque movetur,has finire potest, illas aperire cavernas;sive leves imis venti cohibentur in antrissaxaque cum saxis et habentem semina flammaemateriam iactant, ea concipit ictibus ignem,antra relinquentur sedatis frigida ventis;sive bitumineae rapiunt incendia viresluteave exiguis ardescunt sulphura fumis:nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammaenon dabit absumptis per longum viribus aevumnaturaeque suum nutrimen deerit edaci,non feret illa famem desertaque deseret ignis.Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,qui soleant levibus velari corpora plumis,olim Tritoniacam noviens subiere paludem.Haud equidem credo: sparsae quoque membra venenisexercere artes Scythides memorantur easdem.Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,