et totidem gravitate carent nulloque prementealta petunt, aer atque aere purior ignis.Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiuntex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellusin liquidas rarescit aquas, tenuatus in aurasaeraque umor abit, dempto quoque pondere rursusin superos aer tenuissimus emicat ignes.Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;ignis enim densum spissatus in aera transit,hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.Nec species sua cuique manet, rerumque novatrixex aliis alias reddit natura figuras:nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,sed variat faciemque novat, nascique vocaturincipere esse aliud, quam quod fuit ante, moriquedesinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,haec translata illuc, summa tamen omnia constant.Nil equidem durare diu sub imagine eademcrediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,esse fretum, vidi factas ex aequore terras:et procul a pelago conchae iacuere marinae,et vetus inventa est in montibus ancora summis.Quodque fuit campus, vallem decursus aquarumfecit, et eluvie mons est deductus in aequor,eque paludosa siccis humus aret harenis,quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.Hic fontes natura novos emisit, at illicclausit, et antiquis tam multa tremoribus orbisflumina prosiliunt aut excaecata residunt.Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,exsistit procul hinc alioque renascitur ore:Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsusredditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,et Mysum, capitisque sui ripaeque priorispaenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;nec non Sicanias volvens Amenanus harenasnunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,