vere novo est: tunc herba nitens et roboris expersturget et insolida est et spe delectat agrestes.Omnia tunc florent, florumque coloribus almusludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.Transit in aestatem post ver robustior annusfitque valens iuvenis: neque enim robustior aetasulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.Excipit autumnus, posito fervore iuventaematurus mitisque, inter iuvenemque senemquetemperie medius, sparsus quoque tempora canis.Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ullacorpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve,cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantumspesque hominum primae matrisque habitavimus alvo.Artifices natura manus admovit et angicorpora visceribus distentae condita matrisnoluit eque domo vacuas emisit in auras.Editus in lucem iacuit sine viribus infans;mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,paulatimque tremens et nondum poplite firmoconstitit adiutis aliquo conamine nervis.Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventaetransit et emeritis medii quoque temporis annislabitur occiduae per iter declive senectae.Subruit haec aevi demoliturque priorisrobora, fletque Milon senior, cum spectat inanes(illos, qui fuerant solidorum mole tororumHerculeis similes!) fluidos pendere lacertos;Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,omnia destruitis, vitiataque dentibus aevipaulatim lenta consumitis omnia morte.Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,quasque vices peragant, (animos adhibete!) docebo.Quattuor aeternus genitalia corpora munduscontinet; ex illis duo sunt onerosa suoquepondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,