haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinchuc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artusspiritus eque feris humana in corpora transitinque feras noster nec tempore deperit ullo;utque novis facilis signatur cera figurisnec manet ut fuerat nec formas servat easdem,sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandemesse, sed in varias doceo migrare figuras.Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,parcite, vaticinor, cognatas caede nefandaexturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!Et quoniam magno feror aequore plenaque ventisvela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,non secus ac flumen, neque enim consistere flumennec levis hora potest, sed ut unda impellitur undaurgeturque eadem veniente urgetque priorem,tempora sic fugiunt pariter pariterque sequunturet nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.Cernis et emensas in lucem tendere noctes,et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.Nec color est idem caelo, cum lassa quietecuncta iacent media, cumque albo Lucifer exitclarus equo rursusque alius, cum praevia lucistradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima,candidus in summo est, melior natura quod illicaetheris est terraeque procul contagia fugit.Nec par aut eadem nocturnae forma Dianaeesse potest umquam, semperque hodierna sequente,si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.Quid? non in species succedere quattuor annumadspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo