poma nec excutiant rapidi florentia venti!'Haec ubi nequiquam formae deus aptus aniliedidit, in iuvenem rediit et anilia demitinstrumenta sibi talisque apparuit illi,qualis ubi oppositas nitidissima solis imagoevicit nubes nullaque obstante reluxit,vimque parat: sed vi non est opus, inque figuracapta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.Proximus Ausonias iniusti miles Amulirexit opes, Numitorque senex amissa nepotismunere regna capit, festisque Palilibus urbismoenia conduntur, Tatiusque patresque Sabinibella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusadignam animam poena congestis exuit armis.Inde sati Curibus tacitorum more luporumore premunt voces et corpora victa soporeinvadunt portasque petunt, quas obice firmoclauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusitnec strepitum verso Saturnia cardine fecit.Sola Venus portae cecidisse repagula sensitet clausura fuit, nisi quod rescindere numquamdis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebantnaides Ausoniae gelido rorantia fonte:has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentemsustinuere deam venasque et flumina fontiselicuere sui; nondum tamen invia Ianiora patentis erant, neque iter praecluserat unda:lurida supponunt fecundo sulphura fontiincenduntque cavas fumante bitumine venas.Viribus his aliisque vapor penetravit ad imafontis, et Alpino modo quae certare rigoriaudebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!Flammifera gemini fumant adspergine postes,portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,fonte fuit praestructa novo, dum Martius armaindueret miles; quae postquam Romulus ultroobtulit, et strata est tellus Romana Sabiniscorporibus strata estque suis, generique cruoremsanguine cum soceri permiscuit impius ensis,pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum