Certe aliquid laudare mei cogeris amoris,Non tamen ante tui curam fugisse memento,quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,este mei memores (nihil ultra lingua precarisustinet) et longo facite ut narremur in aevo,et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!”Dixit, et ad postes ornatos saepe coronisumentes oculos et pallida bracchia tollens,cum foribus laquei religaret vincula summis,“haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit,inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,atque onus infelix elisa fauce pependit.Icta pedum motu est adapertaque ianua factumprodidit. Exclamant famuli frustraque levatum(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;accipit illa sinu complexaque frigida natimembra sui postquam miserarum verba parentumedidit et matrum miserarum facta peregit,funera ducebat mediam lacrimosa per urbemluridaque arsuro portabat membra feretro.Forte viae vicina domus, qua flebilis ibatpompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad auresvenit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:mota “tamen videamus” ait “miserabile funus”et patulis iniit tectum sublime fenestris;vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,deriguere oculi, calidusque e corpore sanguisinducto pallore fugit, conataque retroferre pedes haesit, conata avertere vultushoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signumservat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templumProspicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentospone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat