quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illiardor eris, solique suos tibi devovet annos.Adde, quod est iuvenis, quod naturale decorismunus habet formasque apte fingetur in omnes,et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,primus habet laetaque tenet tua munera dextra?Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum,quod petit, ore meo praesentem crede precariultoresque deos et pectora dura perosamIdalien memoremque time Rhamnusidis iram!Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustasscire dedit), referam tota notissima Cyprofacta, quibus flecti facile et mitescere possis.Viderat a veteris generosam sanguine TeucriIphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,viderat et totis perceperat ossibus aestumluctatusque diu, postquam ratione furoremvincere non potuit, supplex ad limina venitet modo nutrici miserum confessus amorem,ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,et modo de multis blanditus cuique ministrissollicita petiit propensum voce favorem;saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,interdum madidas lacrimarum rore coronaspostibus intendit posuitque in limine duromolle latus tristisque serae convicia fecit.Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,spernit et inridet factisque inmitibus additverba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.Non tulit impatiens longi tormenta dolorisIphis et ante fores haec verba novissima dixit:“Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandemulla ferenda mei: laetos molire triumphoset Paeana voca nitidaque incingere lauru!Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!