hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.O quotiens habitu duri messoris aristascorbe tulit verique fuit messoris imago!Tempora saepe gerens faeno religata recentidesectum poterat gramen versasse videri;saepe manu stimulos rigida portabat, ut illumiurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.Falce data frondator erat vitisque putator;induerat scalas: lecturum poma putares;miles erat gladio, piscator harundine sumpta.Denique per multas aditum sibi saepe figurasrepperit, ut caperet spectatae gaudia formae.Ille etiam picta redimitus tempora mitra,innitens baculo, positis per tempora canis,adsimulavit anum cultosque intravit in hortospomaque mirata est “tanto” que “potentior!” inquit,paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquamvera dedisset anus, glaebaque incurva reseditsuspiciens pandos autumni pondere ramos.Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:quam socia postquam pariter cum vite probavit,“at si staret” ait “caelebs sine palmite truncus,nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.Tu tamen exemplo non tangeris arboris huiusconcubitusque fugis nec te coniungere curas.Atque utinam velles! Helene non pluribus essetsollicitata procis nec quae Lapitheia movitproelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,mille viri cupiunt et semideique deiqueet quaecumque tenent Albanos numina montes.Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumquehanc audire voles, quae te plus omnibus illis,plus quam credis, amo, vulgares reice taedasVertumnumque tori socium tibi selige! pro quome quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est,quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe:haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,