mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.Ultima iam passi comites belloque fretoquedeficiunt finemque rogant erroris, at Acmonfervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,“quid superest, quod iam patientia nostra recusetferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra(velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur,est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum,sub pedibus timor est securaque summa malorum.Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnessub Diomede viros, odium tamen illius omnesspernimus: et magno stat magna potentia nobis!”Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmoninstimulat verbis stimulisque resuscitat iram.Dicta placent paucis: numeri maioris amiciAcmona corripimus; cui respondere volentivox pariter vocisque via est tenuata, comaequein plumas abeunt, plumis nova colla tegunturpectoraque et tergum, maiores bracchia pennasaccipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornuindurata rigent finemque in acumine ponunt.Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandemaccipiunt faciem, numerusque ex agmine maiorsubvolat et remos plausis circumvolat alis.Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris,ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauniarva gener teneo minima cum parte meorum.”Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regnaPeucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.In quibus antra videt, quae multa nubila silvaet levibus cannis manantia semicaper Pannunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.Apulus has illa pastor regione fugatasterruit et primo subita formidine movit,mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,ad numerum motis pedibus duxere choreas.Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti