vimque ferunt saevisque parant incessere telis.Illa nocens spargit virus sucosque veneniet Noctem noctisque deos Ereboque chaoqueconvocat et longis Hecaten ululatibus orat:exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor,sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,et lapides visi mugitus edere raucos,et latrare canes et humus serpentibus atrissqualere et tenues animae volitare videntur.Attonitum monstris vulgus pavet: illa paventisora venenata tetigit mirantia virga,cuius ab attactu variarum monstra ferarumin iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,et frustra coniunx oculis animoque Canentisexspectatus erat: famuli populusque per omnesdiscurrunt silvas atque obvia lumina portant;nec satis est nymphae flere et lacerare capilloset dare plangorem (facit et tamen omnia) sequeproripit ac Latios errat vesana per agros.Sex illam noctes, tetidem redeuntia solislumina viderunt inopem somnique cibiqueper iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.Ultimus adspexit Thybris luctuque viaquefessam et iam longa ponentem corpora ripa.Illic cum lacrimis ipso modulata doloreverba sono tenui maerens fundebat, ut olimcarmina iam moriens canit exequialia cygnus.Luctibus extremis teneras liquefacta medullastabuit inque leves paulatim evanuit auras;fama tamen signata loco est, quem rite Canentemnomine de nymphae veteres dixere Camenae.”Talia multa mihi longum narrata per annumvisaque sunt. Resides et desuetudine tardirursus inire fretum, rursus dare vela iubemur.Ancipitesque vias et iter Titania vastumdixerat et saevi restare pericula ponti.Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.”Finierat Macareus. Urnaque Aeneia nutrix