plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.Haud mora: continuo praedae petit inscius umbramPicus equique celer spumantia terga relinquitspemque sequens vanam silva pedes errat in alta.Concipit illa preces et verba precantia dicitignotosque deos ignoto carmine adorat,quo solet et niveae vultum confundere Lunaeet patrio capiti bibulas subtexere nubes.Tum quoque cantato densetur carmine caelum,et nebulas exhalat humus, caecisque vaganturlimitibus comites, et abest custodia regis.Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit,“quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostrisignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solemaccipe, nec durus Titanida despice Circen!”Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquitet “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captumme tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!Nec venere externa socialia foedera laedam,dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem!”Saepe retemptatis precibus Titania frustra“non impune feres, neque” ait “reddere Canenti,laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces.”Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus,ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.Ille fugit, sed se solito velocius ipsecurrere miratur: pennas in corpore vidit,seque novam subito Latiis accedere silvisindignatus avem duro fera robora rostrofigit et iratus longis dat vulnera ramis.Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.Interea comites, clamato saepe per agrosnequiquam Pico nullaque in parte reperto,inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auraspassaque erat nebulas ventis ac sole recludi)criminibusque premunt veris regemque reposcunt