rex fuit, utilium bello studiosus equorum;forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decoremadspicias fictaque probes ab imagine veram.Par animus formae; nec adhuc spectasse per annosquinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.Ille suos dryadas Latiis in montibus ortasverterat in vultus, illum fontana petebantnumina, naiades, quas Albula, quasque Numici,quas Anienis aquae cursuque brevissimus AlmoNarve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianaefinitimosque lacus; spretis tamen omnibus unamille colit nymphen, quam quondam in colle Palatidicitur Ionio peperisse Venilia Iano.Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,rara quidem facie, sed rarior arte canendi,unde Canens dicta est: silvas et saxa movereet mulcere feras et flumina longa morariore suo volucresque vagas retinere solebat.Quae dum feminea modulatur carmina voce,exierat tecto Laurentes Picus in agros,indigenas fixurus apros, tergumque premebatacris equi, laevaque hastilia bina ferebat,poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.Venerat in silvas et filia Solis easdem,utque novas legeret fecundis collibus herbas,nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit,obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,flammaque per totas visa est errare medullas.Ut primum valido mentem conlegit ab aestu,quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,cursus equi fecit circumfususque satelles.“Non” ait “effugies, vento rapiare licebit,si modo me novi, si non evanuit omnisherbarum virtus et non mea carmina fallunt.”Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsifinxit apri praeterque oculos transcurrere regisiussit et in densum trabibus nemus ire videri,