murmur et in terram toto procumbere vultu;osque meum sensi pando occallescere rostro,colla tumere toris, et qua modo pocula partesumpta mihi fuerant, illa vestigia feci,cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)claudor hara, solumque suis caruisse figuravidimus Eurylochum: solus data pocula fugit.Quae nisi vitasset, pecoris pars una maneremnunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illocertior ad Circen ultor venisset Ulixes.Pacifer huic dederat florem Cyllenius album,moly vocant superi, nigra radice tenetur;tutus eo monitisque simul caelestibus intratille domum Circes, et ad insidiosa vocatuspocula, conantem virga mulcere capillosreppulit et stricto pavidam deterruit ense.Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptusconiugii dotem sociorum corpora poscit.Spargimur ignotae sucis melioribus herbaepercutimurque caput conversae verbere virgae,verbaque dicuntur dictis contraria verbis.Quo magis illa canit, magis hoc tellure levatierigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquitrima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertisbracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsihaeremusque ducis collo nec verba locutiulla priora sumus quam nos testantia gratos.Annua nos illic tenuit mora, multaque praesenstempore tam longo vidi, multa auribus hausi,hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit unaquattuor e famulis ad talia sacra paratis.Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,illa mihi niveo factum de marmore signumostendit iuvenale, gerens in vertice picum,aede sacra positum multisque insigne coronis.Quis foret et quare sacra coleretur in aede,cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti“accipe” ait “Macareu, dominaeque potentia quae sithinc quoque disce meae: tu dictis adice mentem!Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris