Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,effugit. Amissa sociorum parte dolentesmultaque conquesti terris adlabimur illis,quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videndainsula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum,nate dea (neque enim finito Marte vocandushostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,ire negabamus vel tecta ignota subire;sorte sumus lecti, sors me fidumque PolitenEurylochumque simul nimiique Elpenora vinibisque novem socios Circaea ad moenia misit.Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,mille lupi mixtaeque lupis ursique leaequeoccursu fecere metum, sed nulla timendanullaque erat nostro factura in corpore vulnus.Quin etiam blandas movere per aera caudasnostraque adulantes comitant vestigia, donecexcipiunt famulae perque atria marmore tectaad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu,sollemni solio, pallamque induta nitenteminsuper aurato circumvelatur amictu.Nereides nymphaeque simul, quae vellera motisnulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:gramina disponunt sparsosque sine ordine floressecernunt calathis variasque coloribus herbas;ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis ususquove sit in folio, quae sit concordia mixtis,novit et advertens pensas examinat herbas.Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,diffudit vultus et reddidit omina voce.Nec mora, misceri tosti iubet hordea granimellaque vimque meri cum lacte coagula passo,quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucosadicit. Accipimus sacra data pocula dextra.Quae simul arenti sitientes hausimus ore,et tetigit summos virga dea dira capillos,(et pudet et referam!) saetis horrescere coepinec iam posse loqui, pro verbis edere raucum