membraque et humano concretam sanguine barbam.mors erat ante oculos, minimum tamen ipsa doloris:et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebarin sua mersurum, mentique haerebat imagotemporis illius, quo vidi bina meorumter quater adfligi sociorum corpora terrae,cum super ipse iacens hirsuti more leonisvisceraque et carnes cumque albis ossa medullissemianimesque artus avidam condebat in alvum.Me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus;mandentemque videns eiectantemque cruentasore dapes et frusta mero glomerata vomentemtalia fingebam misero mihi fata parariperque dies multos latitans omnemque tremescensad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri,glande famem pellens et mixta frondibus herba,solus, inops, exspes, leto poenaeque relictushanc procul adspexi longo post tempore navemoravique fugam gestu ad litusque cucurri —et movi. Graiumque ratis Troiana recepit!Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casuset ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.”Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundolucibus isse novem et terram adspexisse petitam;proxima post nonam cum sese aurora moveret,invidia socios praedaeque cupidine victos,esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.“Inde Lami veterem Laestrygonis” inquit “in urbemvenimus. Antiphates terra regnabat in illa.Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,vixque fuga quaesita salus comitique mihique:tertius e nobis Laestrygonis impia tinxitora cruore suo. Fugientibus instat et agmenconcitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesqueconiciunt merguntque viros merguntque carinas.