noscit Achaemeniden improvisoque repertumvivere miratus “qui de casusve deusveservat, Achaemenide? cur” inquit “barbara Graiumprora vehit? petitur vestra quae terra carina?”Talia quaerenti iam non hirsutus amictu,iam suus et spinis conserto tegmine nullis,fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illosadspiciam fluidos humano sanguine rictus,hac mihi si potior domus est Ithacique carina,si minus Aenean veneror genitore nec umquamesse satis potero, praestem licet omnia, gratus.Quod loquor et spiro caelumque et sidera solisrespicio, possimne ingratus et impius esse?Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in oravenit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnemsensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictusaequora conspexi? Volui inclamare, sed hostiprodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixispaene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsuminmanem scopulum medias permisit in undas;vidi iterum veluti tormenti viribus actavasta Giganteo iaculantem saxa lacertoet, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,pertimui, iam me non esse oblitus in illa.Ut vero fuga vos a certa morte reduxit,ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnampraetemptatque manu silvas et luminis orbusrupibus incursat foedataque bracchia taboin mare protendens gentem exsecratur Achivamatque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixemaut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,viscera cuius edam, cuius viventia dextramembra mea laniem, cuius mihi sanguis inundetguttur et elisi trepident sub dentibus artus:quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!”Haec et plura ferox; me luridus occupat horrorspectantem vultus etiamnum caede madentescrudelesque manus et inanem luminis orbem