cum duce Cumaea mollit sermone laborem.Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,“seu dea tu praesens, seu dis gratissima” dixit,“numinis instar eris semper mihi meque fatebormuneris esse tui, quae me loca mortis adire,quae loca me visae voluisti evadere mortis.Pro quibus aerias meritis evectus ad aurastempla tibi statuam, tribuam tibi turis honores.”Respicit hunc vates et suspiratibus haustis“nec dea sum” dixit “nec sacri turis honorehumanum dignare caput; neu nescius erres,lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donisme cupit, “elige” ait, “virgo Cumaea, quid optes:optatis potiere tuis.” Ego pulveris haustiostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,tot mihi natales contingere vana rogavi;excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,si venerem paterer: contempto munere Phoebiinnuba permaneo; sed iam felicior aetasterga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septemacta vides): superest, numeros ut pulveris aequem,ter centum messes, ter centum musta videre.Tempus erit, cum de tanto me corpore parvamlonga dies faciet consumptaque membra senectaad minimum redigentur onus: nec amata videbornec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipsevel non cognoscet vel dilexisse negabit:usque adeo mutata ferar, nullique videnda,voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.”Talia convexum per iter memorante Sibyllasedibus Euboicam Stygiis emergit in urbemTroius Aeneas sacrisque ex more litatislitora adit nondum nutricis habentia nomen.Hic quoque substiterat per taedia longa laborumNeritius Macareus, comes experientis Ulixei;desertum quondam mediis e rupibus Aetnae