Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnenarvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratrinescia nec quicquam iunctis debentia bubus,liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,liquerat et Zanclen adversaque moenia Rheginavifragumque fretum, gemino quod litore pressumAusoniae Siculaeque tenet confinia terrae.Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptusherbiferos adiit colles atque atria GlaucusSole satae Circes, variarum plena ferarum.Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,“diva, dei miserere, precor! nam sola levaretu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulliquam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.Neve mei non nota tibi sit causa furoris:litore in Italico, Messenia moenia contra,Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesqueblanditiasque meas contemptaque verba referre.At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmenore move sacro, sive expugnantior herba est,utere temptatis operosae viribus herbae.Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”At Circe (neque enim flammis habet aptius ullatalibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)talia verba refert. “Melius sequerere volentemoptantemque eadem parilique cupidine captam.Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequentiredde vices unoque duas ulciscere facto!”Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes”Glaucus “et in summis nascentur montibus algae,sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum