miraque res, subito media tenus exstitit alvoincinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnemversus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”Desierat Galatea loqui, coetuque solutodiscedunt placidisque natant Nereides undis.Scylla redit (neque enim medio se credere pontoaudet) et aut bibula sine vestibus errat harena,aut, ubi lassata est, seductos nacta recessusgurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,nuper in Euboica versis Anthedone membris,Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeretet quaecumque putat fugientem posse morariverba refert; fugit illa tamen veloxque timorepervenit in summum positi prope litora montis.Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,longa sub arboribus convexus in aequora vertex:constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusneille sit, ignorans, admiraturque coloremcaesariemque umeros subiectaque terga tegentem,ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,“non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteusius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altisdeditus aequoribus, tantum exercebar in illis.Nam modo ducebam ducentia retia pisces,nunc in mole sedens moderabar harundine linum.Sunt viridi prato confinia litora, quorumaltera pars undis, pars altera cingitur herbis,quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;non apis inde tulit conlectos semine flores,non data sunt capiti genialia serta, neque umquamfalciferae secuere manus; ego primus in illocaespite consedi, dum lina madentia sicco,utque recenserem captivos ordine pisces,