Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:hunc tibi do socerum; tantum miserere precesquesupplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —Atque ego contemptus essem patientior huius,si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulsoAcin amas praefersque meis complexibus Acin?Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!Viscera viva traham divisaque membra per agrosperque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,cumque suis videor translatam viribus Aetnampectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,stare nequit silvaque et notis saltibus errat:cum ferus ignaros nec quicquam tale timentesme videt atque Acin “video” que exclamat “et istaultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!”Tantaque vox, quantam Cyclops iratus haberedebuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,terga fugae dederat conversa Symaethius heroset “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes”dixerat “et vestris periturum admittite regnis!”Insequitur Cyclops partemque e monte revulsammittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,angulus is molis totum tamen obruit Acin.At nos, quod fieri solum per fata licebat,fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.Puniceus de mole cruor manabat, et intratemporis exiguum rubor evanescere coepitfitque color primo turbati fluminis imbrepurgaturque mora; tum moles tacta dehiscit,vivaque per rimas proceraque surgit harundo,osque cavum saxi sonat exsultantibus undis: