non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.Hector adest secumque deos in proelia ducit,quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.Hunc ego sanguineae successu caedis ovantememinus ingenti resupinum pondere fudi,hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unussustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,et vestrae valuere preces! Si quaeritis huiusfortunam pugnae, non sum superatus ab illo.Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemquein Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque DolonaPriamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,dividite, et pars sit maior Diomedis in illis!Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermisrem gerit et furtis incautum decipit hostem?Ipse nitor galeae claro radiantis ab auroinsidias prodet manifestabitque latentem.Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertexpondera tanta feret, nec non onerosa gravisquePelias hasta potest imbellibus esse lacertis,nec clipeus vasti concretus imagine mundiconveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:debilitaturum quid te petis, Improbe, munus?Quod tibi si populi donaverit error Achivi,cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,integer est clipeus: nostro, qui tela ferendomille patet plagis, novus est successor habendus.Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!