infestat: vorat haec raptas revomitque carinas,illa feris atram canibus succingitur alvum,virginis ora gerens, et, si non omnia vatesficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsisad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,ibat et elusos iuvenum narrabat amores.Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:“Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorumexpetit, utque facis, potes his impune negare;At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Dorisenixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,non nisi per luctus licuit Cyclopis amoremeffugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis.Quas ubi marmoreo detersit pollice virgoet solata deam est, “refer, o carissima,” dixit.“neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!”Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:“Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni.Pulcher et octonis iterum natalibus actissignarat teneras dubia lanugine malas.Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.En si quaesieris, odium Cyclopis, amorneAcidis in nobis fuerit praesentior, edam:par utrumque fuit. Pro quanta potentia regniest, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsishorrendus silvis et visus ab hospite nulloimpune et magni cum dis contemptor Olympi,quid sit amor, sensit validaque cupidine captusuritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,iam libet hirsutam tibi falce recidere barbamet spectare feros in aqua et componere vultus.Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoriscessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,