ter plangor: quarto seducunt castra volatu.Tam duo diversa populi de parte ferocesbella gerunt rostrisque et aduncis unguibus irasexercent alasque adversaque pectora iactantinferiaeque cadunt cineri cognata sepultocorpora seque viro forti meminere creatas.praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illoMemnonides dictae, cum sol duodena peregitsigna, parentali moriturae voce rebellant.Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:luctibus est Aurora suis intenta, piasquenunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.Non tamen eversam Troiae cum moenibus essespem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patremfert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:de tantis opibus praedam pius eligit illamAscaniumque suum profugaque per aequora classefertur ab Antandro scelerataque limina Thracumet Polydoreo manantem sanguine terramlinquit et utilibus ventis aestuque secundointrat Apollineam sociis comitantibus urbem.Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebusrite colebatur, temploque domoque recepiturbemque ostendit delubraque nota duasqueLatona quondam stirpes pariente retentas.Ture dato flammis vinoque in tura profusocaesarumque boum fibris de more crematisregia tecta petunt positisque tapetibus altismunera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos,fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?”Huic Anius niveis circumdata tempora vittisconcutiens et tristis ait: “Non falleris, herosmaxime: vidisti natorum quinque parentem,quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!)paene vides orbum. Quod enim mihi filius absensauxilium, quem dicta suo de nomine tellusAndros habet pro patre locumque et regna tenentem?Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber