tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.illius Troasque suos hostesque Pelasgos,illius fortuna deos quoque moverat omnes,sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororqueeventus Hecubam meruisse negaverit illos.Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.Cura deam proprior luctusque domesticus angitMemnonis amissi, Phrygiis quem lutea campisvidit Achillea pereuntem cuspide mater:vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunttempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.At non impositos supremis ignibus artussustinuit spectare parens, sed crine soluto,sicut erat, magni genibus procumbere non estdedignata Iovis lacrimisque has addere voces:“Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),diva tamen veni, non ut delubra diesquedes mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,tum cum luce nova noctis confinia servo,praemia danda putes; sed non ea cura neque hic estnunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:Memnonis orba mei venio, qui fortia frustrapro patruo tulit arma suo primisque sub annisoccidit a forti, sic vos voluistis, Achille.Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,summe deum rector, maternaque vulnera leni.”Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus altocorruit igne rogus nigrique volumine fumiinfecere diem (veluti cum flumina natasexhalant nebulas, nec sol admittitur infra);atra favilla volat glomerataque corpus in unumdensetur faciemque capit sumitque calorematque animam ex igni (levitas sua praebuit alas),et primo similis volucri, mox vera volucrisinsonuit pennis: pariter sonuere sororesinnumerae, quibus est eadem natalis origo,terque rogum lustrant, et consonus exit in auras